DRUENTIUS vel DRUENTIA

DRUENTIUS vel DRUENTIA
DRUENTIUS vel DRUENTIA.
Liv. Plin. ac aliis, qui longe omnium Galliae fluminum difficillimum transitu commemorant. Italis Durance ac Durenza, fluv. rapidissimus Gall. Narbon. ex Alpibus ex adverso Padi oriens, ac per Delphinatum et Provinciam in Rhodanum labens, Strab. l. 4. Liv. et Silius navium patientem esse negant: cum tamen in vet. marore Naviculariorum Druentiorum fiat mentio, unde Romanorum industriâ navigabilem factum apparet. Eius meminit Sil. l. 3.
Turbidus hic truncis, saxisqueve Druentia laetum
Ductoris vastavit iter.
Baudr. oritur in Delphinatu, Valesio e colle Crucis col la Crois montiv Vesulo proximo defluens, Villam veterem, Montem Bardonis, vicos S. Clementis et S. Andreae, Ebrodunumqueve rigat et versus Vapincum labitur. Dein per Provinciam, rigatis, post Talartium et Ventavonem, Sisterone, Castello Arnolphi, Monteforti, Manosca, Caprariis, ubi Virdonem recipit, Pertuso, Villa laureâ, Roccâ, Laureto, Mirandulo, labens, hîc in duos alveos scinditur, quorum maior, cui Orgo adsidet la Durance, minor Durensole accolis: in media hac ins. monti insidet Cabellio Cavarum. Postquam rurusus coiit, Calvum montem, Bonum passum et Novas praeterlabitur, et apud barbantanam castrum monti impositum, 1. leuc. infra Avenionem in Austr. Rhodanum subit. Huc Massiliâ usque habere sedes Salyos scribit Strab. Notit. Gall. Incertum hunc fluv. vocat Auson. quod nullis coerceatur ripis, et pluribus simul alveis fluat. Hannibali obstitit olim, hodie navigabilis non est, et pontibus caret.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”